Jdt 12

1Tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius, et iussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. 2Cui respondit Iudith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quae mihi praecipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quae mihi detuli, manducabo. 3Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quae tecum detulisti, quid faciemus tibi? 4Et dixit Iudith: Vivit anima tua domine meus, quoniam non expendet omnia haec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea haec, quae cogitavi. Et induxerunt illam servi eius in tabernaculum, quod praeceperat. 5Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. 6Et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum, per triduum: 7et exibat noctibus in vallem Bethuliae, et baptizabat se in fonte aquae. 8Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui. 9Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere. 10Et factum est, in quarto die Holofernes fecit coenam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum. 11Foedum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. 12Tunc introivit Vagao ad Iudith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem eius, ut manducet cum eo, et bibat vinum in iucunditate. 13Cui Iudith respondit: Quae ego sum, ut contradicam domino meo? 14Omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae. 15Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem eius. 16Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia eius. 17Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in iucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. 18Et dixit Iudith: Bibam domine, quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis. 19Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea, quae paraverat illi ancilla eius. 20Et iucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.
Copyright information for VulgS